O boletim em latim do Pope
¡°HEBDOMADA PAPAE"
Notitiae Vaticanae Latine redditae
die 18 iulii 2020
(Manchetes)
In Salutatione Angelica de Basilica Constantinopolitana Sanctae Sophiae loquitur Pontifex, qui aegritudinem suam eo ostendit quod in moschitam immutatur, dicens: «magnopere doleo».
Normae Congregationis pro Doctrina Fidei publici iuris factae sunt, quae ad modum procedendi in casibus abusuum attinent.
Franciscus Papa maritimos salutat, cum Dominica Maris celebratur. Cardinalis Turkson omnes invitat, ut potiores habeant pauperes.
Salutem plurimam omnibus vobis auscultantibus dicit Catharina Agorelius et feliciter vobis, qui auditis nuntios Latina lingua prolatos.
(Reportagens)
In Salutatione Angelica die dominica 12 mensis Iulii, Summus Pontifex Franciscus quaedam de satoris similitudine dixit et post marialem precationem Basilicam Constantinopolitanam Sanctae Sophiae memoravit in moschitam conversam, dicens se de hac commutatione magno affectum esse dolore.
Cum satoris similitudinem collustraret, Pontifex explicavit «unumquemque nostrum humum esse in quem Verbi semen cadit», «nemine excluso». Quae, dixit Papa, «fere omnium similitudinum est mater, quandoquidem de Verbo auscultando tractat». Dei Verbum, seminibus significatum, non cogitatum quiddam, sed Christus est ipse. Cum igitur Dei Verbum recipitur, seminis imaginis effictum, non mera rerum notio a sensibus seiuncta, sed Christus ipse recipitur, distinctius expressit Franciscus, id enarrans, quod Verbum Dei recipere vult ipsum recipere Christum. Precatione dicta, Basilicam Constantinopolitanam Sanctae Sophiae attigit in moschitam conversam: «De Sancta Sophia cogito ac magnopere doleo».
Responsio accurata diligensque frequentioribus quaestionibus, quae vulgo «F.A.Q.» compendiantur, ad procedendi modum in abusuum casibus attinentibus: talis est summa normarum Congregationis pro Docrina Fidei, die 16 praeteriti mensis Iulii editarum.
Verum est enchiridion normarum, 30 fere paginarum, in 9 capitula divisum, praecipuis quaestionibus respondens, quae ad procedendi modum in casibus abusuum sexualium minorum, a clericis patratorum, attinent. Non agitur de novis normis, sed de instrumento quodam comparato ad Episcopos et iuris operatores iuvandos, qui egent in rem convertere normas canonicas, quae delicta graviora respiciunt et ¡°in universa Ecclesia gravissimum vulnus luctuosumque constituunt, quod est sanandum¡±. Quid efficiat delictum, quomodo fiat inquisitio praevia, qui sint poenali iure procedendi modi: quaedam haec haec sunt quaestiones, quibus respondetur, prae oculis habitis Codicibus vigentibus.
(Notícias)
Salutatione Angelica recitata die 12 mensis Iulii, Pontifex «in Dominica Maris» memoravit illos qui perincommode ob pestilentiam vivunt. Per nuntium eodem die prolatum, Cardinalis Turkson, Praefectus Dicasterii ad Integram Humanam Progressionem fovendam, edixit Dominicam Maris cunctos invitare oportet, ut «potiores habeant maritimos pauperes».
Nuntium televisificum brevem misit Franciscus Papa iis qui «parochi rusticani» nuncupantur, parochi quidem qui in suburbiis plebeis Bonaërensis urbis operantur, ab hodierna pestilentia valde correpti. Tres presbyteri infecti sunt. Franciscus precationes suas eisdem dicavit atque petiit ut fideles «Deo gratias agerent de horum sacerdotum testificationibus».
Unum ex quattuor pulmonum respirationis instrumentis, quae Brasiliensi Nationi dono dedit Papa, ad Valetudinarium de loco Campanha di Marabá in Statu Paraënsi pervenit, ut indigenis adhiberetur ad virus coronarium profligandum.
Finis fit huius editionis, conveniemus iterum die sabato proximo, eadem hora.
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp